|
amputo, amputare, amputavi, amputatus - to cut off, remove
aspectus, aspectus, m. - sight
astutia, astutiae, f. - astuteness, cunning
cadaver, cadaveris, n. - dead body
cauda, caudae, f. - tail (of an animal)
deprehendo, deprehendere, deprehendi, deprehensus - to detect, observe
festino, festinare, festinavi, festinatus - to hurry, hasten
lacrimo, lacrimare, lacrimavi, lacrimatus - to weep
miror, mirari, miratus sum - to be astonished, be amazed
mutilo, mutilare, mutilavi, mutilatus - to cut off, cut short, mutilate
postridie - on the next day
prodo, prodere, prodidi, proditus - to betray
quoque - also
recupero, recuperare, recuperavi, recuperatus - to regain, get back,
recover
sanguis, sanguinis, m. - blood
subrideo, subridere, subrisi, subrisus - to smile
subsequor, subsequi, subsecutus sum - to follow
surgo, surgere, surrexi, surrectus - to rise
|
| Postridie autem rex prima luce de lectulo
surgens intravit turrim cucurritque ad cupam invenitque murum
perforatum et totam illam bituminis superficiem infectam sanguine,
furem quoque suum, sed truncato capite deprehendit. Festinans ergo
ad suum recurrit consiliarium, illum videlicet senem, annuntians
captum quidem furem sed capite mutilatum. Quod hoc audisset senex,
parumper subridens: "Miror," ait, "huius latronis
astutiam. Quia enim nobilis erat nec voluit se vel genus suum
prodere, idcirco a socio sibi caput amputari iussit. Unde et
difficile videtur mihi te posse aut thesaurum recuperare aut
cognoscere furem." Tunc rex vehementer urgebat senem ut daret
consilium, minime de thesauro perdito aiens se curare, si tantummodo
furem quis fuerit agnovisset. Cui senex: "Fac illum,"
inquit, "abstractum de cupa, caudae equi fortissimi alligari
trahique per plateas et vicos civitatum regni tui. Porro milites
armati subsequantur, capientes si quos viderint viros vel mulieres
ad aspectum cadaveris lacrimare tibique eos praesentent. Et si
fuerint ibi socius aut uxor aut filii, nequaquam poterunt a lacrimis
temperare." |
lectulo: bed
superficiem: surface
bituminis: asphalt
infectam: stained
consiliarium: adviser
videlicet: namely
parumper: for a little while
quia: because
idcirco: therefore
aiens: saying
minime: very little
tantummodo: only
agnovisset: knew
alligari: be bound
plateas: streets
vicos: districts
porro: then
praesentent: (from the medieval Latin word
praesentare) show, present
nequaquam: by no means
temparare: to refrain
|
|